monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 2
Denique emendator morum ait: Eramus enim aliquando insipientes, increduli, errantes in desideriis, et voluptatibus . Non dixisset utique: Eramus aliquando insipientes, nisi qui adeptus esset postea sapientiae disciplinam. Neque dixisset: Eramus errantes, nisi qui superiorem deposuisset errorem. Denique ut abolitum lapsum doceret, nec ullum offensionis resedisse vestigium, ait: Cum autem benignitas, et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos: sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti . Veteri igitur errore deposito, et Spiritu sancto, atque omni morum emendatione renovatus dicit: Eramus enim aliquando errantes. Vides ergo quia errori renuntiasse non vitii, sed profectus est.